image site en constructionSite en construction

Saint-Bertin : centre culturel du VIIe au XVIIIe siècle : constitution, conservation, diffusion, utilisation du savoir

Notes sur les manuscrits de Saint-Bertin au XVIIe siècle (Paris, BNF, Picardie 63)

Information about the source

Ex Bibliotheca Bertiniana

Beda

Bedæ collectio in epistulas Pauli ex operibus S. Augustini, inc. Paulus servus I. C. vocatus apostolus &c. ex libro contra quinque hereses. Ordo iste sequendus est, ut loquens de Evangelio non sileam de Propheti, &c. des. ex libro de Civ. Dei XVI &ct. ... Discimus in vescendo non cibi genere sed aviditate inmodesta quemque esse ... Explicit collectio Bedæ presbiteri ex opusculis B. Augustini in epistulas Pauli apostoli. Codex est 700 ann. Eadem collectio reperitur in alio vetustissimo cod. qui est 800 ann. cum hac inscript. Collectaneum Bedæ in Apostolum ex operis B. Augustini &c ut supra. Codex desinit in epistula ad Thessalonic. & est imperfectus.

Isidori

Incipit sermo B. Isidori Episcopi de corpore et sanguine Christi in Pascha. Magnitudo celestium beneficiorum angustius humanæ mentis excedit &c.

Bernardi

Incipit Soliloquium ejusdem (Bernardi) in lacu miseriæ &c. in fine explicit Soliloq. Domni Bernardi abb. Incipit liber ejusdem de arte amoris. Ars est artium &c.

Leodhardus

In fine Retract. S. Aug. Ego Leodhardus indignus subdiaconus jubente domno Nanthario abbate librum hunc scripsi, pax legentibus, ora quicq. legerit librum hunc ut corrigat illum in quantum prævalet Christo adjuvante.

Augustinus

In Christi nomine incipit liber epitalamium Aurelii Augustini expositio in Cantica Canticorum. Epitalamium libellus hic, id est nuptiale carmen dramatis in modum mihi videtur a Salomone conscriptus, quem cecinit justus nubentis sponsus &c. Constat tribus libris. Tertius desinit in his verbis. Tunc proficet in virtutibus et florebit in fide. Amen.

Vocabula

De palatio de quo legitur in visione Sancti Thomae@ (post Homilia Gregorii @@@ consistorium i. locus in quo consistunt ante prandium et lavantur pedes vel manus. Triconium id est locus prandii. Zetæ hiemales .i. sedes quæ in hieme, calidæ fiunt subducta. Zetæ æstivales quæ in æstate frigidæ sunt subducta aqua. Epicaustorium .i. locus discernendi de causis. Colimbus id est aquæductus.

Ex bibliotheca Sancti Bertini

Extat opus MS fratris Arnoldi professi in monasterio Viridis Vallis ord. Canonicorum regularium in Zonia Sylva compositum an. 1441. Agit de rebus moralibus alphabetice &c referens. Item de ordinibus religiosis. Item de variis congregationibus et reformationibus. In fine extat tractatus de arte faciendi collationes. Item aliis de origine regnorum. Item alius de diversis antiquorum bellis. Tractatus in epistulas 2as ad Corinthios, epistulam ad Galathas, epistulam ad Ephesios ex operibus divi augustini excerptus, authore Floro, incipit tractatus in epistulam 2m ad Corinthios. Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei ex tract. VIII. epistula Johannis. Amat Paulus dici a nobis peccata sua &c. Finit ex Hebreo ad Paulinam de videndo Deo ........ homo ad participationem tantæ gratia alius sic, alius vero sic. Yvonis Carnotensis epistula Ia Yvo Dei gratia Canotensis Ecclesiæ servus Willelmo reverendo abbati Fiscannensis monasterii non fraudari & .... ultima Laurentio monasterii Charitatis monacho salutem. Inquisitiones tuæ multiplici egent et prolixa responsione... Sequentur septem epistulæ Fulberti Carnotensis episcopi. Ia Caro Patri et coepiscopo suo Guidoni Fulbertus. Si diacono. 2a Fulbertus episcoporum humillimus H. suo salutem absentia tua sæpe. 3a Fulbertus humillimus episcopus fratri H. salutem. Dic carissimo nobis principi. 4. Fulbertus Carnotensis episcopus H. fratri salutem. Decreveram quidem tibi . 5a Fulbertus Carnotensis episcopus H. salutem ab illo qui mandat salutes. Jacob Epistolari brevitate coactus. 6a Glorioso duci Aquitanorum Guillelmo Fulbertus .... deforma fidelitatis aliquid scribere monitus. 7a Pio regi Ralberto Fulbertus ... S@@@@ra vestra sum monitus inquirere festinanter ...... 8a Leutherius Senonensium archiepiscopus et Fulbertus Carnotensis episcopus @@@Chro sanctæ Parisiacensis Ecclesiæ ........ Audivimus carissimam famam injuriarum quas patitur episcopus vester. Identification proposéeSaint-Omer, Bibliothèque d'agglomération, ms.253 Francisci Petrarcha epistula 1a ad Sotem
seu
@@@ proemii. 2a Thomæ Messanensi ... querelam publicam. Ultima ad socratem suum. A te @@@@@. Subjungitur tractatus de abstinentia. Incipit obtulisti michi materiam jocandi. Exp. Liber iste scriptus per manum Victoris Huguet burgensis finitusque Cinerum die anni MCCCCLVI .. scribitur ad magistrum Johannem de Davidis physicem@.

Temporalis@@Tripolis@@? ecclesia

Tractatus Philippi clerici ad Guidonem de Valencia civitatis Tripolis@@. Gloriosum pontificum de regimine principum praefatio incipit Domino suo excellentissimo et inclytae religionis christianae ... Philippus.... liber reges sunt quatuor.
Leonardi Justiniani in funere Karoli oratio. Maximum et amplissimum munus illustrissime Princeps........ Tractatus de laude eremi editus a Nicholao de Clamengiis cantore ecclesiae Bajocensis. Incipit Doceri per me desideras qui ita in solitudinibus atque in eremo ut ait versari delector quos ibi fructus inveniem & finit Virtutis et odoriferae expers fragrantiae. Subjungitur ejusdem epistula. Praeclarissimo antistiti domino episcopo Cameracensi domino et patri praestantissimo suus orator et discipulus N. de Clamengiis. Nuper eum@@ abunde otia suppeterent & subjungitur epistula Franc. Petrarchae ad Clementem VI de fugienda medicorum turba. Incipit febris suae beatissime. Ejusdem in@@ticarum liber subjungitur.
Gasparini Pergamensis oratoris clarissimi epistularum liber. Item tractatus de modo scribendi.
Petri Blesensis epistula numero 126. MS.
Tractatus in civitate Atrebatensi deductus@ pro pace et reparatione regni Franciæ practicandi in præsentia illustrissimi Principis domini ducis Burgundiæ ambassadamque regis Karoli et Anglorum. Incipit feria 3a in septembri an 1435 præterquam illo die & Item alius cujus titulus est Tractatus Atrebatius@ de concordia inter regem Franciæ et ducem Burgundiæ. Incipit Et primo rex dicet vel per suos sufficienti potestate f@@@tos dicere faciet.

Item ex Martiniana apud Tornacum bibliotheca

In bibliotheca Bertiniana

Plurima sunt operum S. Augustini MS et perantiqua. Ea sunt.
de baptismo conra Donatistas libri 7
de civitate Dei
Retractationum
de Trinitate
Incipiunt tractatus sancti Augustini episcopi de Coena domini .. Complectitur LXX sermones distinctos. 1us incipit Coena Domini secundum Joannem adjuvante ipso debitis est explicanda tractatibus & desinit in hæc verba humilitatem redemptoris sequitur inventus. LXXus incipit Non parva quæstio est cur apostolo. Finit etiam ipse compelleret meum terminare sermonem.
In alio itidem occurrunt MS. Subjungitur liber de charitate. Incipit 1us Meminit sanctitas vestra evangelium secundum Joannem. Incipit 2us omnia quæ leguntur in sanctis. 3us pueri@@ novissima hora est. 4us meministis fratres. 5us Interite audite &.
In perantiquo MS stylo
@@@
scriptura, extat epistula cujus titulus est. Domino dilectissimo et in Christi membris syncerissimo charitate prædicando filio Nureatori @@ Augustinus in Domino salutem.

Ex ms. Bertiniano

Orthodoxæ fidei famulitio ancillatio eisdemque ecclesiastico antistantibus proposito Odo Dorobernicarum opilio ovillarum in sancte humilitatis consortione collegium & in consessu inexhaustæ beatitatis tripudium. Sagax humanæ curiositatis industriæ dum jugiter aggeratim sibi provideæ labilia adeo plerumque protelatur philantropia ut in transmeabiles naturæ metas insolenter præteriens undecumque etiam inficiando conquirendum fore præordinet. Identification proposéeBoulogne-sur-Mer, Bibliothèque municipale, 189

Ce feuillet est une mise au propre du f. 244r-244v, d'une autre main. Il ne fait pas partie de l'ensemble original comme le prouve la foliotation ancienne qui passe de 66 en 244v à 67 en 246r, sans être porté par le présent f. 245r Incipit epistola sequentis opusculi. Sancti Fridegodi

Orthodoxæ fidei famulitio ancillatis, eisdemque ecclesiastico

MS Bertinian.

Admonitiones factæ ad Regem francorum in long@@@@ ecclesiæ gallicanæ Bituricis celebrata anno MCCCC XL sic incipiunt

Jussiones vestræ serenitatis christianissime Princeps et officium desiderans explere sacerdotis curavi quantum potui in hac exhortatione. ........ Inscripta redigere quæ michi visa sicut juxta SS doctrinam patrum et antiquorum scripta doctorum fieri debere tam per vestram majestatem quam

Comment citer cette page ?
Institut de recherche et d'histoire des textes (IRHT-CNRS), «Édition de l'inventaire: Notes sur les manuscrits de Saint-Bertin au XVIIe siècle (Paris, BNF, Picardie 63)», dans Stutzmann Dominique (dir.), Saint-Bertin : centre culturel du VIIe au XVIIIe siècle, 2016 (permalink : http://saint-bertin.irht.cnrs.fr/site/php/inventaires.php?inventaire=../../sources/inventaires/Paris_BnF_Picardie_63_240v.xml). Consultation du 27/05/2018.